- SARABARA
- SARABARAapud Tertullian. de Pallio, c. 4. ubi de Alexandro M. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medicâ veste, triumphalem cataphractam amolitus, in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum, textu pellucido tegendo, nudavit: non numerô unitatis et sexu sequiore est, ut quidam crediderunt, qui Alexandrum in suis braccis decessisse, h. e. mortuum esse, indigitari a Tertulliano volunt. Sarabara enim sunt τὰ Σαράβαρα, nec unquam aliter Tertullianus usurpat. Idem enim libr. de Trinit. Cuius etiam cura et providentia non sinit Israelitarum nec vestes consumi, nec vilissima in pedibus calceamenta deteri, sed nec ipsorum postremo adolescentium captiva sarabara comburi. Nec decedere hôc locô mori est, aut fatô fungi, sed de alto loco cedere et fastigiô suô degredi ac descendere: quod fecit scil. Alexander Magnus, dum a triumphali cataphracte, in captiva sarabara decessit, h. e. ἀπὸ τȏυ θριαμβικοῦ καταφράκτου εἰς τὰ τῶ αἰχμαλωτῶν σαράβαρα ἀπεχώρησε. Hôc nempe pacto multum defraudatum ac diminutum ivit pristinae suae gloriae. Sunt autem Sarabara, quae et Saraballa dicta occurrunt, capitum et crurum integumenta. Ita enim utraque vox promiscue usurpatur: eaque e viliori et crassiore panno. Vide Salmas. ad dict. loc. Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.